bible.software › Esther › Esther 8 › Esther 8:12
Esther 8:12
Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Upon one day in all the provinces of king Ahasuerus, namely, upon the thirteenth day of the twelfth month, which is the month Adar.
In Context
11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. + 8.11 Interficerent, etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc.
13Summaque epistolæ hæc fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judæos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
Read all of Esther 8
Cross References
Exodus 15:9Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea: evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
Esther 3:13missæ sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judæos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar; et bona eorum diriperent.
This Verse In Other Editions
Study Esther 8:12