The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:15

Esther 8:15

Mardochæus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et æriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque lætata est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Mordecai went out from the presence of the king in royal apparel of blue and white, and with a great crown of gold, and with a garment of fine linen and purple: and the city of Shushan rejoiced and was glad.

In Context

14Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan. + 8.14 In Susan, etc. In superbia mundi debellanda. Nam Susis equitatio vel evertens interpretatur; unde Salvator ait: Confidite, ego vici mundum Joan. 16..

16Judæis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.

Read all of Esther 8

Cross References

Esther 1:6Et pendebant ex omni parte tentoria ærii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat. + 1.6 Et pendebant. Byssus mortificationem carnis significat. Purpura sanguinem martyrii. Columnæ marmoreæ, firmitatem doctorum. Bene ergo dicitur quod tentoria diversi coloris byssinis et purpureis funibus per circulos eburneos in columnis marmoreis suspendebantur; quia decor Ecclesiæ in sapientiæ meditatione et in virtutum ascensione per carnis mortificationem et castitatem cum martyrii dignitate in doctoribus debet effulgere; et ipsorum verbo et exemplo ad aliorum notitiam pervenire: ut ab his instructi et confortati, aulam paradisi mereantur introire. Et columnis marmoreis fulciebantur. Id est, doctoribus de quibus dicitur: Ego confirmavi columnas ejus Psal. 74.. Ex alibi: Columnas fecit argenteas, reclinatorium aureum Cant. 3.. Super pavimentum. Smaragdus a nimia viriditate sui sic vocatur. Parium, genus marmoris candidissimum. Per virorem enim fidei et candorem castitatis construitur fundamentum humilitatis. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Matth. 5.. Et: Qui se humiliat exaltabitur Luc. 10.. Et alibi: Discite a me, quia mitis sum Matth. 11., etc.

Esther 5:1Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiæ, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.

Esther 6:11Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochæum in platea civitatis, et impositum equo præcedebat, atque clamabat: Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.

Proverbs 11:10In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.

Proverbs 29:2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.

Matthew 11:8Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. + 11.8 Ecce qui mollibus, etc. Qui ponunt pulvinaria sub cubito, qui vitam peccantium palpant, non pungunt. Rigida vita et prædicatio debet declinare mollium palatia, quæ frequentant mollibus indutis adulantes. CLEM. ALEX. Beatus Joannes, despectis quoque ovium pilis, qui delicias redoleant, pilos camelorum, etc., usque ad ab omni inani studio, vanaque boni specie, sordidoque ac illiberali decore, se removit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:14Esther 8Esther 8:16 →