The Bible Software
bible.softwareEstherEsther 8 › Esther 8:7

Esther 8:7

Responditque rex Assuerus Esther reginæ, et Mardochæo Judæo: Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judæos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the king Ahasuerus said unto Esther the queen and to Mordecai the Jew, Behold, I have given Esther the house of Haman, and him they have hanged upon the gallows, because he laid his hand upon the Jews.

In Context

6Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?

8Scribite ergo Judæis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Hæc enim consuetudo erat, ut epistolis, quæ ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatæ erant, nemo auderet contradicere.

Read all of Esther 8

Cross References

Esther 7:9Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo. + 7.9 Harbona. Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judæorum prædixerunt, unde Moyses: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis Deut. 31.. Et in Evangelio: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis Joan. 5.. In domo Aman. Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quæ ad custodiam vitæ data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.

Proverbs 13:22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. + 13.22 Bonus homo, etc., sæpe boni sine filiis obeunt, etc., usque ad regnum Dei datum est genti facienti fructum ejus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Esther 8:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Esther 8:6Esther 8Esther 8:8 →