Esther 9:13
Cui illa respondit: Si regi placet, detur potestas Judæis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Samuel 21:6Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex: Ego dabo.
Esther 8:11Quibus imperavit rex, ut convenirent Judæos per singulas civitates, et in unum præciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent. + 8.11 Interficerent, etc. Ne mali germinis pullularent rediviva plantaria. Similiter septem gentes quæ habitabant in terra promissionis Dominus interfici jussit, et postmodum Amalechitas omnimode deleri, ut omnem occasionem scandali auferret eis; unde David ait: In matutino interficiebam Psal. 100., etc.
Galatians 3:13Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno: + 3.13 Factus pro nobis, id est, reputatus non solum maledictus, sed etiam maledictum. Vel, Factus est rei veritate maledictus, id est, mortalis. Maledictus qui pendet. Quasi: Satis ad pœnam sit quod suspensus moritur reus: et quod illic est usque ad vesperam, ut tunc deponatur et sepeliatur, ne si ibi sit diutius, majus sit opprobrium: et macula generi ejus. Omnis homo. Etiam Christus, ne futuri hæretici negent ejus veram mortem.