Esther 9:3
Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Esther 3:2Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim præceperat eis imperator: solus Mardochæus non flectebat genu, neque adorabat eum.
Esther 8:5et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litteræ, insidiatoris et hostis Judæorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire præceperat, corrigantur. + 8.5 Obsecro ut. Quia evangelica doctrina, quæ Christi nomine in toto orbe prædicatur, Spiritus sancti signaculo confirmata declaratur, cujus dono repleti ipsi prædicatores permanserunt insuperabiles, et hostium suorum gloriosi triumphatores.
Esther 8:17Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulæ atque convivia, et festus dies: in tantum ut plures alterius gentis et sectæ eorum religioni et cæremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
Daniel 6:1Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.