Exodus 1:19
Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt. + 1.19 Quæ responderunt, etc. AUG. in Gen., tom. 3. Quæritur utrum talia mendacia approbata sint auctoritate divina, etc., usque ad quorum autem jam conversatio in cœlis est, non eos æstimo linguæ modum circa veritatem falsitatemque exemplo obstetricum debere informare. GREG., Moral., lib. 38, cap. 2, 3. Summopere cavendum est mendacium, etc., usque ad parcendo enim conatæ sunt infantium vitam tegere, mentiendo, suam. AUG., in lib. de Locutionibus in Exod., tom. 3. Et quia timuerunt obstetrices Deum, etc., usque ad ut ad ipsam domum faciendam pertinere videatur, quod consequenter a Laban merces statuenda proponitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Quibus ad se accersitis, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
20Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
Cross References
Joshua 2:4Tollensque mulier viros, abscondit, et ait: Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent:
2 Samuel 17:19Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas: et sic latuit res.