The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 10 › Exodus 10:16

Exodus 10:16

Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis: Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then Pharaoh called for Moses and Aaron in haste; and he said, I have sinned against the LORD your God, and against you.

In Context

15Operueruntque universam superficiem terræ, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terræ, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quæ grando dimiserat: nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terræ, in cuncta Ægypto.

17Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.

Read all of Exodus 10

Cross References

Numbers 21:7venerunt ad Moysen, atque dixerunt: Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te: ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,

1 Samuel 15:24Dixitque Saul ad Samuelem: Peccavi, quia prævaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.

1 Samuel 26:21Et ait Saul: Peccavi: revertere, fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.

2 Samuel 24:10Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus: et dixit David ad Dominum: Peccavi valde in hoc facto: sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis. + 24.10 Percussit autem, etc. AMBR., lib. de Pœn., cap. 9. Contulit se ad majorem pœnam ut posset provocare clementiam. Lenitur enim rigor justitiæ, etc., usque ad et erga populum quassatio cœlitus effusa quiesceret.

Job 34:31Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.

Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 10:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 10:15Exodus 10Exodus 10:17 →