Exodus 11:1
Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hæc dimittet vos, et exire compellet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:20Extendam enim manum meam, et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eorum: post hæc dimittet vos.
Exodus 9:14Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum: ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
Exodus 12:31Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël: ite, immolate Domino sicut dicitis.
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
Job 10:17Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et pœnæ militant in me. + 10.17 Multiplicas iram tuam adversum me, id est, multiplicem ostendis, quia et si ille bonos flagellat, quid erit impiis? Sic multiplici ira prævisa, homo ad se redit, et prava punit.