The Bible Software
bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:15

Exodus 15:15

Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor: obriguerunt omnes habitatores Chanaan. + 15.15 Fiant immobiles quasi lapis, etc. ORIG. Fieri tanquam lapidem non est natura esse lapidem. Non enim fieret nisi quod non erat. Hoc propter illos diximus qui malæ naturæ Pharaonem vel Ægyptios dicunt fuisse, nec ex libertate arbitrii in hoc esse deductos; et qui creatorem Deum accusant, tanquam sævum, qui homines vertat in lapides: non dixit: Fiant tanquam lapides et tacuit, sed tempus statuit et mensuram dominationis, scili cet donec pertranseat populus tuus. Prior populus qui fuit ante nos, factus est tanquam lapis durus et incredulus, non ut lapidis natura maneat, sed donec pertranseat populus quem Dominus acquisivit. Unde Rom. 11: Cæcitas enim ex parte contigit in Isræl, donec plenitudo gentium intraret, et tunc Isræl salvus fieret; qui per incredulitatem factus est tanquam lapis, unde Matth. 3: Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. Sed cum creator sit omnium, quomodo acquisisse dicitur quod suum esse dubium non est? Dicitur enim in cantico Deuteronomii: Nonne hic ipse Dominus Deus tuus, qui fecit et creavit te, et acquisivit te? Deut. 32. Videtur enim unusquisque illud acquirere quod non fuit suum. Unde hæretici de Salvatore dicunt quia non erant sui quos acquisivit: dato enim pretio mercatus est homines quos Creator fecerat, et certum esse aiunt unumquemque emere quod suum non est. Apostolus enim ait I Cor. 7: Pretio empti estis. Sed audi Prophetam: Peccatis vestris venundati estis, et pro iniquitatibus vestris dimisi matrem vestram Isa. 50.. Dei ergo creaturæ omnes sumus, sed peccatis suis quisque venditur, et a Creatore discedit. Dei ergo sumus, secundum quod ab eo creati sumus: effecti vero servi diaboli, secundum quod peccatis nostris venundati sumus. Veniens autem Christus redemit nos servientes diabolo, cui nos peccando vendidimus, et ita videtur suos recepisse, quos creavit; et alienos acquisisse, qui alienum dominum peccando acquisierant. Sed recte nos redemisse dicitur, qui pro pretio nostro sanguinem suum dedit. Sed quid tale ut nos mercaretur diabolus dedit? Homicidium pecunia diaboli est, ille enim ab initio homicida est: fecisti homicidium, diaboli pecuniam accepisti. Idem dicendum est de adulterio, sacrilegio, furto, falso testimonio et hujusmodi: hac pecunia enim emit et efficit sibi servos omnes qui de hujusmodi censu ejus quantumcunque susceperint.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then the dukes of Edom shall be amazed; the mighty men of Moab, trembling shall take hold upon them; all the inhabitants of Canaan shall melt away.

In Context

14Ascenderunt populi, et irati sunt: dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim. + 15.14 Ascenderunt, etc. ORIG. Audierunt gentes et iratæ sunt, dolores apprehenderunt habitatores Philisthiim, etc. Quantum ad historiam, nullum de his gentibus interfuisse mirabilibus constat: quomodo ergo terrore territæ vel iratæ Philisthiim, et Moabitæ, et Edom, et reliquæ quas enumerat, nationes? Sed, spiritualiter, invenies quia Philisthiim, id est cadentes poculo; et Edom, scilicet terrenus, trepidant: et eorum principes cursitant et pavent constricti doloribus, cum vident regna sua, quæ in inferno sunt, penetrata ab eo qui descendit in inferiora terræ, ut eriperet eos qui possidebantur a morte. Hinc timent et tremunt, quia senserunt magnitudinem brachii ejus; hinc etiam tabuerunt habitatores Chanaan, id est mutabiles et mobiles, cum viderunt moveri regna sua, et alligari fortem. Veniat ergo super eos timor, et tremor: tremunt et timent dæmones crucem Christi, in qua triumphati sunt, et exuti principatus eorum et potestate. Timor ergo et tremor cadent super eos, cum in nobis signum crucis fideliter fixum viderint, et magnitudinem brachii quod Dominus expandit in cruce, sicut dicit Isa. LXV: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, etc. Non te aliter timebunt, nec tremor tuus irruet super eos, nisi viderint in te crucem Christi, ut dicas: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi Gal. 6..

16Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui: fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

Read all of Exodus 15

Cross References

Genesis 36:15Hi duces filiorum Esau: filii Eliphaz primogeniti Esau: dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,

Genesis 36:40Hæc ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis: dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,

Numbers 22:3et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent,

Deuteronomy 20:8His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum: Quis est homo formidolosus, et corde pavido? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.

Joshua 2:11Et hæc audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum: Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum.

Joshua 5:1Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhæorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Exodus 15:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 15:14Exodus 15Exodus 15:16 →