bible.software › Exodus › Exodus 15 › Exodus 15:26
Exodus 15:26
dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia præcepta illius, cunctum languorem, quem posui in Ægypto, non inducam super te: ego enim Dominus sanator tuus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And said, If thou wilt diligently hearken to the voice of the LORD thy God, and wilt do that which is right in his sight, and wilt give ear to his commandments, and keep all his statutes, I will put none of these diseases upon thee, which I have brought upon the Egyptians: for I am the LORD that healeth thee.
In Context
25At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt: ibi constituit ei præcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum, + 15.25 Qui ostendit ei, etc. AUG., Quæst. 57 in Exod. Genus ligni erat istam habens vim: an quolibet ligno facere poterat Deus, qui tanta mirabilia faciebat? Videtur tamen significare quod dictum est, ostendit ei, tanquam jam tale esset; nisi forte locus erat ubi ligna omnino non inveniebantur, ut hoc ipsum esset divini adjutorii, quod ei Dominus lignum ostendit, ubi nullum erat, et per lignum aquas dulces fecit, præfigurans gloriam et gratiam crucis. Sed in tali etiam ligno quis nisi creator et demonstrator laudandus est. Ibi constituit ei præcepta. ORIG., hom. 7 in Exod. Quare addidit: Postquam posuit illi Deus justitias et judicia, ibi tentabat eum dicens: Si audieris vocem Domini Dei tui. Videtur exponere quare justificationes et judicia dedit, ut scilicet tentaret eos si audirent vocem Domini Dei, et mandata ejus custodirent. Nam quantum ad priorem populum, quid eis boni aut perfecti murmurantibus et contradicentibus mandaretur, qui paulo post, mirabilium Dei obliti, ad idola convertuntur? Dantur ergo præcepta in quibus tententur; unde: Dedi vobis præcepta et justificationes non bonas in quibus non vivent Ezech. 20.. Tentati enim in præceptis non inveniuntur fideles, ideo inventum est eis mandatum esse ad mortem quod erat ad vitam. Idem enim, si servetur, vitam; si non servetur, mortem generat. Non servantibus ergo dicuntur mandata non bona, et in quibus non vivant. Sed admisto ligno crucis, in dulcedinem versa, et spiritualiter intellecta, et servata sunt mandata vitæ. Cunctum languorem quem posui in Ægypto, non inducam super te. Videtur dicere quod si quis servet mandata nullam ægritudinem patiatur, id est nec febres, nec alios dolores corporeos. Sed omnino Job justissimus, et omni pietate plenus, a capite usque ad pedes repletur ulcere pessimo. Sed justi non habent illas infirmitates quas Ægyptii. Ægyptus est mundus: diligere ergo mundum et quæ in mundo sunt, Ægyptius languor est; observare menses, tempora, stellarum cursibus adhærere, servire carni, luxuriæ operam dare et deliciis vacare, Ægyptius languor est. Venerunt autem, etc. ORIG., ibid. Non ante in Elim ducitur populus, ubi erant duodecim fontes aquarum, quibus nil inerat amaritudinis, sed amœnitas plurima ex densitate palmarum: sed prius ductus est ad aquas salsas et amaras, quibus per lignum a Domino monstratum dulcoratis, venitur ad fontes. Si historiam solam sequamur, non multum nos ædificat scire ad quem locum primo venerint, ad quem secundo. Primo autem ducitur populus ad litteram legis, a qua dum permanet in amaritudine sua, recedere non potest. Cum ergo per lignum vitæ fuerit indulcorata, et spiritualiter intellecta, de Veteri Testamento transit ad Novum, et ad duodecim apostolicos fontes, ubi reperiuntur arbores septuaginta palmarum. Non enim soli duodecim apostoli fidem Christi prædicaverunt, sed et alii septuaginta, per quos palmas victoriæ Christi mundus agnovit. Non sufficit ergo populo Dei aquam Mara bibere, quamvis indulcoratam per lignum vitæ; solum Vetus Testamentum non sufficit ad bibendum, veniendum est enim ad Novum, de quo sine scrupulo et difficultate potatur. Judæi etiam nunc apud Mara sunt, id est ad aquas amaras: nondum enim ostendit eis Deus lignum de quo dulcescunt, quia nisi crediderint, non intelligent Isa. 7..
27Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmæ: et castrametati sunt juxta aquas.
Read all of Exodus 15
Cross References
Exodus 9:10Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in cælum: factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis:
Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:
Leviticus 26:3Si in præceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis, + 26.3 Si in præceptis Quid fieri, quid vitari deberet, prædixit. In fine quæ observantibus præmia, quæ prævaricantibus supplicia debeantur enumerat. Si in præceptis. ID. Hæc ad litteram stare non possunt, etc., usque ad quæ in hoc capite significantur. ORIG., hom. 16 in Lev. Si lex carnalis est, etc., usque ad, Joannes venit in spiritu et in virtute Eliæ. Mandata mea. Quale est illud: Qui sabbatum non custodit ab omni synagoga lapidetur, et hujusmodi. Dabo vobis pluvias, etc. Et dabo, et superfluum est, consuetudine locutionis nostræ, sed more scripturarum additum. Temporibus. ORIG. Tempore opportuno, non ebrio, non in aliis occupato: prudenter ergo conjiciat doctor cui ministret pluviam, et tritici mensuram, et cui debet lac dare, non det escam
Numbers 12:13Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens: Deus, obsecro, sana eam.
Deuteronomy 7:12Si postquam audieris hæc judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis:
Deuteronomy 12:28Observa et audi omnia quæ ego præcipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 15:26