Exodus 16:18
Et mensi sunt ad mensuram gomor: nec qui plus collegerat, habuit amplius: nec qui minus paraverat, reperit minus: sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. + 16.18 Juxta id quod edere poterant, etc. Quia in præsenti vita quilibet debet discere quantum potest, ne quid indiscussum relinquat, ne cum non possit, discere incipiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Feceruntque ita filii Israël: et collegerunt, alius plus, alius minus.
19Dixitque Moyses ad eos: Nullus relinquat ex eo in mane.
Cross References
2 Corinthians 8:14In præsenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat: ut et illorum abundantia vestræ inopiæ sit supplementum, ut fiat æqualitas, sicut scriptum est: + 8.14 Ut fiat æqualitas. Non quin differant in claritate: sed quia omnibus idem, et omnibus erit sufficientia. Sicut scriptum. De manna in signo hujus rei.