Exodus 19:7
Venit Moyses: et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus. + 19.7 Exposuit omnes sermones, etc. GREG. Notandum quod lex non incautis vel nescientibus ingeritur: sed expositis præmiis quæ debentur servantibus, et beneficiis præteritis quæ jam experti sunt, et mirabilibus cum sponte se legi servandæ devoveant, lex petentibus datur: ut secundum promissionem suam, quasi voti rei, qui violaverint, judicentur, nec de violentia sibi illata causentur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 3:16Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos: Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens: Visitans visitavi vos: et vidi omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto.
Exodus 4:29Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.