Exodus 20:25
Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. + 20.25 De sectis lapidibus. ISID. Secti lapides sunt qui unitatem scindunt, et seipsos dividunt a societate fratrum: hos in corpore suo non recipit Christus, cujus corporis figuram altaris constructio significat. Lapides non secti ex quibus altare construi jubetur, sunt qui per fidem in unitate solidantur; de quibus dicitur I Petri 2: Vos estis lapides vivi, coædificati in domos spirituales. His non est injectum ferrum, quia incorrupti sunt, et jacula maligni ignita non receperunt: omnes unum altare faciunt in unitate fidei et concordia charitatis
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
26Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
Cross References
Exodus 24:4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
Joshua 8:31sicut præceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi: altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit: et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.