Exodus 21:29
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. + 21.29 Quod si bos cornupeta, etc. RAB. Hoc est, si superbum motum animi dominus, id est spiritus, non constringit, et animabus interitum, vel corporibus ingerit incommodum, reatus redundat in custodem. Unde Proverbiorum decimo sexto capitulo: Cor hominis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam. Triginta siclos. Hoc est secundum legis mandata, per fidem et spem et charitatem emendabit. Argenti. Nitorem divini verbi, quo in fide Trinitatis et scientia decalogi instructi erant, compensabit. Si quis aperuerit, etc. GREG., lib. XVII Moral., cap. 13. Cisternam aperire est valido intellectu Scripturæ sacræ arcana penetrare, etc., usque ad inde infirmitas auditorum ad ima dilabatur. Si bos alienus, etc. AUG. Non hoc in solo bove servandum est, sed in omni pecore; a parte enim totum intelligitur. Sed hoc de carnibus occisi pecoris fieri non potest, quo non vescuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
30Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.