Exodus 21:6
offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber:
Cross References
Exodus 12:12Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Ægypti faciam judicia. Ego Dominus. + 12.12 In cunctis diis, etc. Ferunt Hebræi quia omnia idola Ægypti confracta sunt nocte illa et templa, vel motu terræ, vel fluminis Nili inundatione. Allegorice vero nobis egredientibus ex Ægypto errorum idola corruunt, et omnis perversorum dogmatum cultura quatitur.
Exodus 21:22Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. + 21.22 Si rixati fuerint. ID. Si quis alicujus animam, post conceptum verbi, per incuriam vel fraudem læserit, ut vitale germen boni operis sanum proferre non possit: etiam si ipsa adhuc in fide vivens perstiterit, ut damnum illatum per pœnitentiam restituat, secundum Evangelii ministerium necesse habebit. Si autem ipsa anima per errorem necata, post prolatum abortivum, hoc est opus mortiferum, in infidelitate perseveraverit, sine dubio seductor illius, quasi verus homicida, æterna morte reus erit. AUG., quæst. 80 in Exod. Quod non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, etc., usque ad et ideo nondum sensibus prædita. ORIG., hom. 10 in Exod. Quod si litigabunt duo viri, et percusserint mulierem prægnantem, et exierit infans ejus nondum formatus, detrimentum patietur, quantum indixerit vir mulieris, et dabit pro anima sua. Quod si formatus fuerit, dabit animam pro anima, oculum pro oculo, etc. Primum videamus de eo qui nondum formatus exierit, quomodo jubetur damno pecuniæ percuti unus ex litigantibus, cum duo dicantur. Quid etiam hoc quod vir mulieris imponit ei, et non eis; et dabit, et non potius dabunt. Quod si infans jam formatus exierit, animam dare pro anima facile intelligimus: morte scilicet vindicetur peccatum. Quæ autem sequuntur, operæ pretium est explicare. Nec enim videtur etiam infans formatus calce litigantis percussus, oculum in ventre perdidisse, dentes vero omnino non habuit. Si enim hoc ad matrem referamus, quomodo abortiens mulier oculum perdit, aut dentes dolet? Sed esto aut in oculo aut in dente percussa abortivit, livorem vel vulnus accepit, quid etiam combusturam dicimus pro combustura? Nunquid litigantibus viris assistens mulier comburi potuit, ut combustura pro combustura solvatur? In Deuteronomio quoque hæc facile explicari non queunt. In Scripturis tamen iisdem vocabulis et officiis membra animæ nominantur, quibus utuntur vel appellantur membra corporis. Unde Matth. 7: Vides festucam in oculo fratris tui, et trabem quæ in oculo tuo est non vides. Et Matth. 13: Qui habet aures audiendi audiat. Et Rom. 10: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem! Ne nos ergo vocabulorum similitudo conturbet. Sunt ergo duo litigantes, duo disputantes et dogmatibus vel quæstionibus legis, et rixantes circa verborum pugnas; unde Apostolus, II Tim. 2: Nolite contendere verbis, etc. Et ibidem: Quæstiones legis devita, sciens quod generant lites. Qui ergo istis in quæstionibus litigant ad subversionem audientium, percutiunt mulierem prægnantem, et ejiciunt infantem formatum vel adhuc informem. Mulier prægnans dicitur anima, quæ nuper concepit verbum Dei; unde: A timore tuo, Domine, in utero concepimus et peperimus Isa. 26.. Qui ergo concipiunt, et statim pariunt, non mulieres existimandæ sunt, sed viri et perfecti; unde alibi: Si peperit terra in una die, et nata est gens die una simul Isa. 66.. Ista est ergo generatio perfectorum, quæ in die eadem concipitur et nascitur. Pariunt autem viri secundum illud Gal. 4: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus. Perfecti ergo et viri statim pariunt, id est, conceptum fidei verbum in opera perducunt: anima autem quæ concipit, et in ventre retinet et non parit, mulier dicitur. Unde Isa. 37: Dolores partus advenerunt ei: et virtus pariendi non est in ea. Hæc ergo, inter se duobus litigantibus et scandala proferentibus, percutitur et scandalizatur: ut verbum fidei quod tenuiter conceperat nondum formatum abjiciat. Est enim in aliquibus formatum verbum, in aliquibus non formatum; unde: Donec formetur in vobis Christus Gal. 4.; Christus enim est Verbum Dei. Damnum ergo patietur, qui excussit. De damnis ergo doctorem dicit Apostolus I Cor. 3: Si cujus opus arserit damnum patietur, etc. Et ipse Dominus in Evangelio, Matth. 16: Quid prodest homini si universum mundum lucretur, animam autem suam perdat? Unde videtur ostendi quod quædam peccata ad damnum pertinent, non tamen ad interitum, quia qui damnum passus fuerit, salvari dicitur, licet per ignem: unde Joannes dicit quædam peccata esse ad mortem, quædam non I Joan. 5.. Quæ autem sint ad mortem, non facile discerni potest, Delicta enim quis intelligit? Psal. 18. Sed cum referuntur super quinque mnas acquisitæ aliæ quinque, et super duas duæ Luc. 19., qui mercedem hujus acquisitionis perdit, damno dicitur percuti, sicut qui causam scandali infirmiori et muliebri animæ præbuit. Dabit autem secundum quod indixerit vir ejus, et dabit cum honore animæ discentis. Vir magister est Christus, vel qui pro Christo animarum doctor est. Patietur ergo damnum qui contendit ad subversionem audientium, pro anima quæ nondum habuit infantem formatum: quod potest de scandalo catechumeni accipi. Potest etiam fieri ut qui læsit, instruat et reparet animæ quæ perdidit, et cum honore, cum modestia scilicet, cum mansuetudine, non cum lite, sicut cum scandalum intulit. Sed cum formatus infans fuerit, dabit animam pro anima. Formatus infans potest videri sermo Dei in corde animæ quæ suscepit gratiam baptismatis, vel qui evidentius et clarius verbum Dei suscepit. Reddet ergo qui percussit, animam pro anima in die judicii, scilicet apud eum judicem qui potest animam et corpus perdere in gehennam. Vel ut qui sibi conscius fuerit tanti scandali, ponat animam suam pro anima scandalizati, et usque ad mortem det operam quomodo ad fidem restituatur. Ponat oculum pro oculo: si oculum animæ læsit, id est, intellectum ejus turbavit, auferatur oculus ejus ab eo qui præest Ecclesiæ, id est intellectus. Si dentem læsit, qui suscipiens cibum verbi Dei comminuere vel molaribus terere solebat, ut subtilem ad ventrem animæ transmitteret sensum: si hunc dentem ille vexaverit et evulserit, ut contritione ejus non possit anima subtiliter et spiritualiter suscipere verbum Dei, auferetur dens ejus, qui non bene cibos verbi comminuit et dividit. Propter hoc enim fortasse de Domino dicitur: Dentes peccatorum contrivisti Psal. 3.. Et alibi: Molas leonum confringet Dominus Psal. 57.. Sic ergo per membra dicitur lædi anima et percuti. Manum quoque pro manu, et pedem pro pede deposcit. Manus animæ, virtus qua tenere aliquid et cor stringere potest, ut actus ejus et fortitudo; et pes quo incedit ad bona vel ad mala. Quia ergo scandalizata anima non solum in fide sed etiam in actibus dejicitur, qui per manus significantur, manus auferuntur illius, quibus non bene operatur, et pedes, quibus non bene incedit. Recipiet etiam combusturam, quia combussit et gehennæ tradidit animam. Per singula hæc ostenditur, ut percussor, truncatis omnibus membris, a corpore Ecclesiæ excidatur, ut cæteri videntes timorem habeant, et non similiter faciant. Ideo Apostolus cum doctorem describit Ecclesiæ, inter cætera præcipit, non percussorem I Tim. 3.: ne percutiens prægnantes mulieres, id est animas insipientes, ponat animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, etc. De qualibus dicitur Matth. 24: Væ prægnantibus et nutrientibus in illis diebus, in quibus scandalizabuntur, si fieri potest, etiam electi. Sciendum tamen quod non est perfectorum scandalizari, sed mulierum aut parvulorum; unde Matth. 18: Si quis scandalizaverit unum de pusillis istis, etc.
Exodus 22:28Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. + 22.28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.
Leviticus 25:40sed quasi mercenarius et colonus erit: usque ad annum jubilæum operabitur apud te, + 25.40 Sed quasi mercenarius. Uterque subditus est, sed tamen hic liber est: sic qui per vos conversus est, subjectus quidem est, sed dignitate gratiæ divinæ frater est.
Deuteronomy 1:16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
Deuteronomy 16:18Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas: ut judicent populum justo judicio,