Exodus 22:6
Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. + 22.6 Si egressus ignis , etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 21:33Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
Exodus 22:12Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino;
Judges 15:5quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quæ statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatæ jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematæ sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.