Exodus 23:10
Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus: + 23.10 Sex annis seminabis terram tuam. AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And six years thou shalt sow thy land, and shalt gather in the fruits thereof:
In Context
Cross References
Leviticus 25:3Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus: + 25.3 Sex annis, etc. Dum sumus in hac vita, et in visibili creatura sumus, quam significat senarius. Sex enim diebus creata sunt omnia quæ videntur: septimo autem anno sabbatum erit terræ Domini. Cum enim post præsens tempus sabbatum venerit, de quo Paulus ait: Relinquitur sabbatismus populo Dei, quem dies septima significat, in qua requievit Deus ab omnibus operibus suis, scilicet visibilibus Hebr. 4., jam non erit operandi tempus. Seres agrum, etc. Per agrum et vineam, cum illum seminari, et illam amputari prohibuit, omne genus agri intelligendum est: neque enim in oliveto vel quolibet alterius generis agro aliquid operandum est.