Exodus 24:18
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem: et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. + 24.18 Ingressusque Moyses, etc. ID., ibid. Moyses medium nebulæ ingressus ascendit in montem, etc., usque ad ut per eorum observantiam ad salutem veniant æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 9:33Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum: et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
Exodus 24:17Erat autem species gloriæ Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël. + 24.17 Erat autem species, etc. ID., ibid. Quasi ignis ardens species gloriæ Domini apparuit, etc., usque ad tametsi plene illos sequi non valeant.
Exodus 34:28Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes: panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba fœderis decem. + 34.28 Et scripsit in tabulis, etc. AUG., quæst. 166. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, etc., usque ad sed per gratiam Dei.
Deuteronomy 9:9quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus: et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
Deuteronomy 9:25Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus:
1 Kings 19:8Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.