The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 24 › Exodus 24:3

Exodus 24:3

Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia: responditque omnis populus una voce: Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus. + 24.3 Faciemus AUG., quæst. 95. Notandum quod iterum populus, etc., usque ad apprehenderunt justitiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses came and told the people all the words of the LORD, and all the judgments: and all the people answered with one voice, and said, All the words which the LORD hath said will we do.

In Context

2Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt: nec populus ascendet cum eo. + 24.2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum. RAB. Prius præcipitur ut Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta seniores, ascendant ad Dominum. Et statim subjungitur quod solus Moyses ascendat ad Dominum, cæteri non appropinquent, sed adorent procul. Ubi moraliter instruimur vires nostras perpendere, nec ultra posse nostrum arcem contemplationis attingere, sed quantum divina clementia vocat, et regula Scripturæ provocat. GREG. Moyses ut sublimia Dei præcepta perciperet, alta conscendit; et ut interna penetret, ab externis tumultibus occultatur: quia viri sancti qui exterioribus officiis deservire necessitate coguntur, studiose semper ad cordis secreta confugiunt, ibique cogitationis intimæ cacumen ascendunt, et legem quasi in monte percipiunt, dum, postpositis tumultibus actionum temporalium, in contemplationis suæ vertice supernæ voluntatis sententiam perscrutantur.

4Scripsit autem Moyses universos sermones Domini: et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.

Read all of Exodus 24

Cross References

Exodus 19:8Responditque omnis populus simul: Cuncta quæ locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,

Exodus 24:7Assumensque volumen fœderis, legit audiente populo: qui dixerunt: Omnia quæ locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.

Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:

Deuteronomy 5:1Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum: Audi, Israël, cæremonias atque judicia, quæ ego loquor in auribus vestris hodie: discite ea, et opere complete. + 5.1 Audi, Isræl, etc. AUG., quæst. 9 in Deut. An ideo dictum est, etc., usque ad et videre, et audire, et memoria retinere?

Deuteronomy 5:31Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cæremonias atque judicia: quæ docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

Deuteronomy 11:1Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa præcepta ejus et cæremonias, judicia atque mandata, omni tempore.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 24:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 24:2Exodus 24Exodus 24:4 →