Exodus 25:3
Hæc sunt autem quæ accipere debeatis: aurum, et argentum, et æs, + 25.3 Hæc sunt autem quæ accipere debetis, etc. ID., ibid. Cuncta quæ sibi Dominus ad faciendum sanctuarium materialiter offerri præcepit, nos quoque, qui spirituales filii Isræl, id est imitatores Deum videntis populi esse cupimus, spiritualiter offerre debemus: ut per has oblationes voluntarias ipsi sanctuarium in nobis faciamus, ut ipse habitare in nostro corde et sibi mansionem consecrare dignetur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this is the offering which ye shall take of them; gold, and silver, and brass,
In Context
4hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
Cross References
Deuteronomy 8:9ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris: cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus æris metalla fodiuntur: