bible.software › Exodus › Exodus 26 › Exodus 26:18
Exodus 26:18
Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum. + 26.18 Quarum viginti erunt in latere meridiano. ID., ubi supra, cap. 6. Quanta fuerit longitudo tabernaculi, etc., usque ad ne quis sibi virtutes sine opere putet sufficere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And thou shalt make the boards for the tabernacle, twenty boards on the south side southward.
In Context
17In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur. + 26.17 In lateribus. ID., ibid. Incastratur in lateribus tabularum, etc., usque ad sinu amoris suscipimus, et nos ab illis suscipi credimus.
19Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur. + 26.19 Quibus quadraginta bases argenteas, etc. ID., ibid. Bases, quibus tabulæ sustentabantur, verba sunt et libri legis et prophetarum, quibus Apostoli et evangelistæ, quæ scribere et prædicare volebant, vera esse et divina probabant. Unde: Tunc adimpletum est quod dictum est per prophetas. Et alibi: Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur scripturæ prophetarum Matth. 21.. Et Petrus ait: Habemus firmiorem propheticum sermonem II Petr. 1.. BED., GREG. Per tabularum bases argenteas ordo prophetarum significatur: qui dum primi de Domini incarnatione locuti sunt, quasi bases a fundamento surrexerunt, et superpositæ fabricæ pondera sustinuerunt, et tabulas, id est apostolicam prædicationem in mundo dilatatam, quasi firmi et fusiles sustinent: quia apostolorum vita prædicatione eorum instruitur, et auctoritate solidatur. Unde bases binæ conjunctæ singulis tabulis supponuntur: quia dum prophetæ in verbis suis de Christi incarnatione concordant, sequentes prædicatores ædificant, ut quo a semetipsis non discrepant, illos robustius figant. Ex argento fundi jubentur. Argenti enim claritas ex usu servatur, sine usu in nigredinem vertitur; prophetarum vero dicta ante Christi adventum in usu spiritualis intelligentiæ non erant, dum conspici per obscuritatem non poterant, et ideo quasi nigra permanebant: sed postquam Christus veniens ea ante oculos nostros incarnationis manu tersit, quidquid lucis in eis latebat claruit, sensusque patrum præcedentium in usum dedit, quia verba rebus exposuit. BEDA. Bene singulis tabulis binæ bases supponuntur, ut consensus propheticæ attestationis, in omnibus quæ Apostoli dixere, monstretur. Vel binæ per duos angulos subjiciuntur, ut bene suffultis angulis tota recte possit consistere tabula, quia omnis apostolici et evangelici sermonis in propheticis libris initium præsignatur, et finis omnis apostolorum et successorum vita ab initio fidei usque ad finem vitæ præsentis mysticis veteris testamenti inserta est tabulis.
Read all of Exodus 26
Cross References
Job 38:6Super quo bases illius solidatæ sunt? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
This Verse In Other Editions
Study Exodus 26:18