The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 28 › Exodus 28:10

Exodus 28:10

sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Six of their names on one stone, and the other six names of the rest on the other stone, according to their birth.

In Context

9Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël: + 28.9 Duos lapides, etc. Ut sacerdos fidem et vitam patriarcharum imitetur et duodecim tribuum in sacrificiis et orationibus memor sit et populus intuens non aberret a patriarcharum meritis.

11Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos: + 28.11 Inclusos auro, etc. BED., ibid. Apte lapides includi auro atque circumdari jubentur, etc., usque ad custodia mentis valeant prolabi.

Read all of Exodus 28

Cross References

Exodus 1:1Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob: singuli cum domibus suis introierunt: + 1.1 Prothemata Hebraice VEELLE SEMOTH id est, HÆC SUNT NOMINA; Græce id est, EXITUS.RAB. In Pentateucho excellit Exodus, in quo pene omnia sacramenta quibus Ecclesia instruitur, figuraliter exprimuntur. Per corporalem enim exitum filiorum Isræl de Ægypto corporalis noster exitus de Ægypto spirituali signatur. Per mare Rubrum, et Pharaonis submersionem atque Ægyptiorum, baptismi mysterium et spiritualium hostium interitus. Per typici agni immolationem, et Hebræorum liberationum, veri Agni passio et nostra redemptio. De cœlo datur manna, et aqua de petra. Hic est panis qui de cœlo descendit Joan. 6. et doctrina Christi. In monte dantur præcepta atque judicia populo Dei, ut supernis subjiciamur disciplinis. Tabernaculum, et vasa ejus construuntur, cultus et sacrificia imperantur, quibus Ecclesiæ ornatus et spiritualia sacrificia significantur. Mystica unctio et thymiamata conficiuntur, quibus sanctificatio spiritus et orationis odoramenta commendantur. Hinc Paulus ait: Omnes eamdem escam spiritualem manducaverunt, et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, etc. I Cor. 10. Hinc quoque Joannes: Facta sunt hæc, inquit, ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo Joan. 19.. BED. Veelle Semoth Græce: exodus, exitus vel egressus Latine.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 28:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 28:9Exodus 28Exodus 28:11 →