The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 28 › Exodus 28:2

Exodus 28:2

Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem. + 28.2 Faciesque vestem sanctam. ID., ibid. Vestes sanctæ Aaron, etc., usque ad et Dei verbi dispensatorem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make holy garments for Aaron thy brother for glory and for beauty.

In Context

1Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar. + 28.1 Applica quoque ad te, etc. BEDA, lib. III de Tabernac., cap. 1, tom. 2. Quomodo tabernaculum, etc., usque ad et cunctos Ecclesiæ magistros. ID. Applica quoque, etc. Descripta factura tabernaculi, etc., usque ad igne supernæ ultionis absumuntur.

3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

Read all of Exodus 28

Cross References

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Exodus 29:5indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo. + 29.5 Indues Aaron, etc. ID. Notandum quod cum in Exodo Aaron octo vestibus induendus asseveretur, etc., usque ad quia venit in nomine Patris dicens: Ego in patre et pater in me est: et qui videt me, videt et patrem Joan. 4..

Exodus 29:29Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.

Exodus 39:1De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut præcepit Dominus Moysi.

Leviticus 8:7vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit, + 8.7 Vestivit. HIERON., ibid. Discamus prius communes sacerdotum vestes, etc., usque ad quia in tela non potest fieri hujusmodi opus. ID. Secunda est ex lino poderis, id est talaris duplici syndone, quam Josephus vocat byssinam, hæc adhæret corpori ita arcta et strictis manicis, ut nulla in veste ruga sit, et usque ad crura descendat. Tales solent habere milites lineas quas camisias vocant, aptas membris et astrictas, ut ad omnia expediti sint. Hac sacerdotes utuntur tunica, habentes vestitorum pulchritudinem, et nudorum celeritatem, quæ dicitur linea. Tertium cingulum, serpentis pelli quam in æstate exuit simillimum, ut longum marsupium in rotundum textum, sub tegmine cocci, purpuræ, hyacinthi, et byssi: propter decorem et fortitudinem, ita polymite distinctum, ut diversos flores et gemmas artificis manu non intextas, sed additas putes. Hoc balteo inter umbilicum et pectus linea tunica stringitur, qui quatuor digitorum habens latitudinem et magna ex parte ad crura descendens, cum expeditione ad sacrificia opus est, in lævum humerum retorquetur. HIERON. Quartum est rotundum, etc., usque ad statim moriturus. ID. Sextum Hebraice, etc., usque ad in humeris portet. ID. Septimum parvulum est, etc., usque ad et una textura videntibus putaretur. ID. Octava est lamina aurea, etc., usque ad totamque pontificis pulchritudinem Dei nomen coronet et protegat. Mala autem Punica et tintinnabula in inferioribus posita fulgura demonstrant et tonitrua, vel terram et aquam et omnia elementa inter se consonantia, et sic sibi perplexa, ut sint in singulis omnia. HIERON. Hebræi quatuor colores, etc., usque ad providentia penetrat universa. ORIG., hom. 6 in Levit. In Exodo, ubi de sacerdotalibus mandatur vestibus, etc., usque ad ne sanctum detur canibus et magaritæ ponantur ante porcos Marc. 7.. Et inducens, etc. LXX: Induit tunicam et præcinxit zonam et vestivit eum epomidem. Incarnationem Christi exsequitur. Totum enim hominem suscepit, corpus scilicet et animam; tunicam terrenum appellavit, quia de terra est; epomidem cœlestem, quia poderis est. Et hyacinthina, qui est color cœlestis: utrumque enim suscepit, et utrumque salvavit. HIERON. In tunica hyacinthina, mala Punica, et tintinnabula: quia tanta debet esse pontificis scientia, ut gressus ejus et motus et omnia vocalia sint, et veritatem, quam mente concepit, habitu resonet; quidquid agit, quidquid loquitur, doctrina sit. Sine tintinnabulis, coloribus diversis, gemmis, floribusque virtutum nec in Ecclesiam ingreditur, nec pontifex est. Humerale, etc. ORIG. Imposuit Moyses pontifici, superhumerale, quod est humerorum ex circumductione vestis ornatus: humeri autem laboris et operis indicta sunt. Vult ergo pontificem in operibus esse ornatum: non enim sufficit sola scientia, sed qui fecerit et docuerit hic magnus vocabitur I Tim. III; Matth. 5.. Superhumerale. HIER. Superhumerale et duos lapides smaragdinos vel onychinos, qui desuper humeros tegunt, interpretantur duo hemisphæria, quorum aliud super terram, aliud sub terra; vel solem et lunam qui desuper rutilant. ID. Duo lapides in superhumerali Christus et Ecclesia, duodecim apostolorum qui ad prædicationem missi sunt nomina continentes, vel littera et spiritus in quibus omnia legis mysteria; a dextris spiritus, a sinistris littera II Cor. 3.. Per litteras ad verba, per verba venimus ad sensum. Pulcher ordo ipso habitu sacramenta significans: in humeris opera, in pectore ratio, unde et pectusculum comedunt sacerdotes.

Numbers 20:26Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus: Aaron colligetur, et morietur ibi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 28:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 28:1Exodus 28Exodus 28:3 →