The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 28 › Exodus 28:31

Exodus 28:31

Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, + 28.31 Facies et tunicam, etc. BED., ubi supra. Tunica talari tota hyacinthina vestitur sacerdos, etc., usque ad recte additur:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt make the robe of the ephod all of blue.

In Context

30Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino: et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper. + 28.30 Pones autem in rationali judicii, etc. BED., ubi supra. Ut scilicet meminerit sacerdos, etc., usque ad in eo quod divina vice dispensat. Pones autem in rationali, etc. AUG., Quæst. 117 in Exod. In quali re vel metallo ponatur demonstratio et veritas super rationale, etc., usque ad impositam super.

32in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur. + 28.32 In cujus medio supra erit capitium et ora per gyrum ejus textilis: sicut fieri, etc. Capitium tunica hyacinthina firmissimum habet, et oram ex sese textam, ne facile rumpatur, cum primordium boni operis forti radice timoris Domini subnixum et contra omnes insidias antiqui hostis probatur esse munitum. Talis ora collum sacerdotis per gyrum vestit et ornat, quando rectori fiduciam prædicandi cœlestia præbet: hoc quod non solum in vitæ cursu recte vixerit, sed exordium quoque a rectitudine cœperit, sicut Samuel, Jeremias, Joannes, qui ab ipsa infantia spirituali gratia repleti, et in doctorum ordine sunt separati. Quia enim vox in collo est, per collum recte loquendi usus exprimitur, sicut fieri solet in extremis vestium partibus: sicut vestibus opera, ita extremis vestium partibus operum consummatio figuratur. Vel extremæ vestium partes, ultimæ sunt nostræ sollicitudines, quibus fideles, cum finire vitam coguntur, intentius ab omni labe malorum se expurgare contendunt, cum metu et pavore curantes, ne ante districtum judicem producti pro sordido vitiorum habitu expellantur in tenebras exteriores, sed appareant induti, sicut electi Dei, viscera misericordiæ, benignitatem, modestiam, patientiam et charitatem, quod est vinculum perfectionis Coloss. 3.. Tunica ergo hyacinthina habet oram in capitio textilem, sicut in extremis vestium partibus solet fieri: cum doctor egregius a tanta perfectione opus virtutum inchoat, ad quantam alius longo labore vix aliquando per veniat; et cum tanto timore famulatus omni hora cum Deo suo ambulat, quantum alius vix moriturus, et ad judicium ultimum ingressurus habere sufficiat; sed quia tota perfectio sacerdotis in operibus et doctrina veritatis consistit, secundum illud: Cœpit Jesus facere et docere Act. 1., recte subjungitur: Deorsum vero ad pedes ejusdem tunicæ Exod. 28.. Facies et tunicam, etc. BEDA, ut supra. Tunica superhumeralis dicitur, etc., usque ad a capite usque ad pedes gratia virtutum contecta esse debere.

Read all of Exodus 28

Cross References

Exodus 28:4Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet: rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi. + 28.4 Hæc autem. ID., ibid. Quomodo hæc singula facta sint, etc., usque ad præclara et interni arbitri conspectui oportet esse gloriosa. GREG. Past., lib. 2, cap. 3, tom. 3. Jubetur sacerdos in utroque humero, etc., usque ad quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit.

Exodus 39:22deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 28:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 28:30Exodus 28Exodus 28:32 →