The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 3 › Exodus 3:5

Exodus 3:5

At ille: Ne appropies, inquit, huc: solve calceamentum de pedibus tuis: locus enim, in quo stas, terra sancta est. + 3.5 Solve calceamentum, etc. THEOD. Duas ob res jubet calceamenta solvere: primo, ut ipsum magis ac magis religiosum ac reverentem reddat, ut cum tremore mandata ejus accipiat; tum etiam eruditur qua ratione sacertodes in tabernaculo Dei ministrent: nudis enim pedibus sacerdotale munus obibant. ISID. Quia nullus scilicet digne consistere, vel Deum videre potest, nisi cuncta terrena et mortalia deponat. Aliter, veterum consuetudo erat ut si sponsus sponsam repudiaret, in signum repudii discalcearetur. Ideo Moses discalceari jubetur, nec ad Ecclesiam, quæ in rubo significatur, quasi sponsus accedat calceatus; hoc enim Christo servandum, qui verus est sponsus. De quo Joannes ait: Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamenti Joan. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, Draw not nigh hither: put off thy shoes from off thy feet, for the place whereon thou standest is holy ground.

In Context

4Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait: Moyses, Moyses. Qui respondit: Adsum. + 3.4 Cernens autem Dominus, etc. GREG., præf. in Moral., c. 2. Angelus qui Mosi apparuisse describitur, modo Dominus, modo angelus memoratur: angelus, quia exterius loquendo servit; Dominus, quia interius præsidens loquendi efficaciam tribuit. Cum enim loquens ab interiore regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus memoratur. Vocavit eum de medio, etc. GREG. lib. XXVIII Moral., c. 5. Sæpe simul et terrenis et cœlestibus substantiis per angelos loquitur Deus: sicut hic cum ignem rubumque sociavit, atque aliud superius, aliud inferius junxit. Quod tunc solum agitur, cum aliquod magnum ex conjunctione signatur. Nam per succensum rubum Mosen alloquens, ostendit quia doctor populi fieret, qui et legis flammam perciperet, et peccati spinam non vitaret: ut quod ex illo populo exiret, qui igne deitatis carnis nostræ peccata quasi rubi spinam acciperet, et inconsumptam humanitatis substantiam in ipsa divinitatis flamma servaret.

6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.

Read all of Exodus 3

Cross References

Genesis 28:16Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam. + 28.16 Cumque evigilasset, etc. Quisquis post torporem inertiæ evigilaverit, et per exercitium boni operis vere exsurrexerit, in Ecclesia supereminentem gratiam Dei et introitum regni cœlestis intelliget.

Exodus 4:28Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quæ mandaverat.

Exodus 19:21dixit ad eum: Descende, et contestare populum: ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.

Joshua 5:15Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait: Quid dominus meus loquitur ad servum suum? + 5.15 Cecidit Josue pronus, etc. Quæri potest utrum angelo se prostraverit, eumque Dominum dixerit, an potius quia intellexit Deum esse, intelligens a quo missus fuerit, ipsum Dominum dixerit, eique se prostraverit. ORIG., hom. 6 in Josue. In Jericho est Jesus, etc., usque ad continuo libenter adhæret nobis et assistit Deus.

Acts 7:33Dixit autem illi Dominus: Solve calceamentum pedum tuorum: locus enim in quo stas, terra sancta est. + 7.33 Solve calceamentum. Hoc nos admonet, ut stantes in Ecclesia (quæ est sancta terra), mortuis operibus renuntiemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 3:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 3:4Exodus 3Exodus 3:6 →