The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 3 › Exodus 3:7

Exodus 3:7

Cui ait Dominus: Vidi afflictionem populi mei in Ægypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui præsunt operibus: + 3.7 Vidi afflictionem, etc. GREG., Moral. Sparsis foris mentibus ad seipsum redire cuique difficile est: quia prava itinera semel captos tanto delectabiliter tenent, quanto quod libuerit, non licet. Quia cum disciplinæ munus non obviat, nulla retributionis prospicitur pœna quæ terreat. Sed clausis oculis cordis præcipitatur anima, et tanto securius mala temporalia penetrat, quanto durius bona æterna desperat. Sed ista reproborum nequitia electorum vitam, quasi grana a paleis, separat, et dum affligit, expedit: quia dum violenta ingerit, festinare ad superna compellit; quod in Isrælitico populo, Mose vocante et Pharaone sæviente, signatur. Moses enim ad vocandum missus est, cum Pharao duris operibus urgeret ut alius vocando traheret, alius sæviendo impelleret, ut plebs in servitio turpiter fixa, vel vocata, vel impulsa moveretur; hoc quotidie agitur dum prædicatis cœlestibus præmiis sævire in electos reprobi permittuntur: ut quos Ægyptus, id est vita præsens, oppressit blandiens, adjuvet premens; ut dum Deus provocat, cruciatus impellat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD said, I have surely seen the affliction of my people which are in Egypt, and have heard their cry by reason of their taskmasters; for I know their sorrows;

In Context

6Et ait: Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam: non enim audebat aspicere contra Deum. + 3.6 Ego sum Deus, etc. HILAR. lib. IV de Trinitate. Non aliter loquendum de Deo est quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est. Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur; habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura; habes in naturæ nomine Deum, quia angelus Dei Deus est.

8et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi. + 3.8 Et educam de terra, etc. GREG., homil. 32. Rudi populo de præsenti vita aliquid promittendum fuit, ut posset in futuro robustius solidari. Si enim parva non acciperet, magna non crederet. Deus ergo largiendo terrena suadet et cœlestia, ut percipiens quod videbat, speraret quod non videbat. In terram bonam et spatiosam, in terra quæ fluit lacte, etc. Ibid. Præsens prosperitas aliquando datur, ut ad meliorem vitam provocet, aliquando ut in æternum plenius damnet. Hinc Isrælitis terra Chanaan promittitur, ut quandoque ad æterna speranda provocentur: quia rudis populus promissionibus non crederet, nisi a promissore aliquid in vicino perciperet. Non ergo solum spe ad res, sed rebus quandoque ad spem trahitur. Unde psal. CIV: Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt, ut custodiant justificationes ejus, et legem requirant.

Read all of Exodus 3

Cross References

Genesis 29:32Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens: Vidit Dominus humilitatem meam: nunc amabit me vir meus.

Exodus 1:8Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph. + 1.8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, etc. ORIG. Allegorice. Hic est diabolus, qui dixit in corde suo: Non est Deus; qui genti suæ, id est apostatis angelis, dicit: Ecce populus filiorum Isræl, eorum scilicet qui possunt mente Deum videre, potentior est nobis: Venite, opprimamus eum sapienter. Sentit diabolus quia magnus sit populus Isræl, et fortior ipso, quia sæpe congressus est, sæpe superatur. Scit Jacob luctatum esse, et adjutorio angeli obtinuisse contra adversarium, et invaluisse cum Deo. Aliorum quoque sanctorum luctas sensit, spiritualia certamina pertulit: timet ne quando eveniat bellum, et consentiant adversariis ejus, et divictis eis [devicto eo] discedant de terra sua. Videtur mihi ex his quæ patriarchis et prophetis de adventu Christi indicata fuerant, quia sentit venturum qui exuat principatus ejus et potestates, cum fiducia triumphet eos et affligat in ligno crucis. RAB. in Exod., tom. 2. In Chronicis Eusebii et Hieronymi legimus, etc., usque ad et in mari Rubro periit, multi Pharaones fuerunt. ORIG. homil. 1. Moraliter. Primum requirere volo quis est rex in Ægypto qui scit Joseph, et qui nescit. Dum enim ille regnaret qui sciebat Joseph, non dicuntur afflicti filii Isræl, neque in luto et latere consumpti; neque masculi eorum necati, et feminæ vivificatæ; sed cum cœpit regnare, qui non noverat Joseph. Si Dominus regit nos, et sensus mentis vel animæ nostræ illuminatur a Deo, memorans Christum resurrexisse a mortuis, in Ægypto, id est in carne nostra, spiritus noster regnum cum justitia tenet, et filios Isræl, id est sensus rationabiles vel virtutes, in luto et latere non consumit, nec curis terrenis atterit. Si horum memoriam sensus noster perdiderit, Christum nescierit: tunc sapientia carnis, quæ est inimica Deo, succedit in regnum; alloquitur gentem suam, id est corporeas voluptates, et vitiorum ducibus ad consilium vocatis, deliberat contra filios Isræl, quomodo circumveniantur, opprimantur luto, et latere affligantur; mares exponant, feminas alant, ædificent civitates Ægyptii et civitates munitas. Nec putandum est divinos libros Ægyptiorum gesta narrare sine causa: sed quæ scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt Rom. 15., ut qui hæc audis, si forsitan baptizatus es et annumeratus inter filios Isræl, et suscepisti in te Dominum regem, et post hæc volueris declinare et opera sæculi agere, actus terræ et lutea explere ministeria: scias quia surrexit in te rex alius, qui nescit Joseph, rex Ægypti; ipse te cogit ad opera sua, et laterem operari et lutum; ipse, superappositis magistris et compulsoribus, ad opera terrena flagellis agit, ut ædifices illi civitates; per sæculum discurrere facit maris, et terræ elementa pro cupiditate turbare: forum litibus pulsare et pro exiguo terræ cespite propinquos jurgiis fatigare; castitati insidiari, decipere innocentiam, domi fœda, foris crudelia, intra concientiam flagitiosa committere; in hujusmodi scito te regi Ægypti militare, quod est mundi hujus spiritu agi.

Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.

Exodus 22:23Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum:

2 Kings 13:4Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus: vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriæ:

Nehemiah 9:9Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Ægypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 3:6Exodus 3Exodus 3:8 →