The Bible Software
bible.softwareExodusExodus 30 › Exodus 30:17

Exodus 30:17

Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 30.17 Locutusque est Dominus, etc. ID., ibid., cap. 14. Potest in hoc labio vel labro, etc., usque ad quæ excubabant ad ingressum tabernaculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the LORD spake unto Moses, saying,

In Context

16Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. + 30.16 Susceptamque pecuniam, etc. ID., ibid. Hoc fit cum quidquid agimus boni, etc., usque ad plaga districtæ ultionis ferietur.

18Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum: ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, + 30.18 Cum basi sua. ID., ibid. Basis in qua labrum erat positum, etc., usque ad: ut exhibeatis corpora vestra, etc. Rom. 12.. Lavandum, etc. Christus quoque hujus labri aqua est lotus, priusquam ad altare oblaturus intraret, et thymiama sacri corporis pro salute nostra in ara crucis incenderet: pro nostro enim amore lacrymas fudit, sicut in resurrectione Lazari.

Read all of Exodus 30

Cross References

Exodus 38:1Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine:

1 Kings 7:23Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu: quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum. + 7.23 A labio usque ad labium. Quia a primo baptizato in nomine Jesu Christi usque ad ultimum qui in fine sæculi crediturus et baptizandus est, omnis fidelium chorus, eamdem veritatis viam ingredi, et communem debet sperare a Domino justitiæ coronam. Quinque cubitorum. Quia quidquid visu, auditu, gustu, odoratu, tactuque delinquimus, gratia Dei nobis per ablutionem vivifici fontis relaxat. Sed non sufficit præteritorum remissio peccatorum, nisi quis deinceps bonis studeat operibus; alioquin diabolus qui exierat de homine, si hunc a bonis operibus vacare viderit, multiplicius redit, et facit novissima illius pejora prioribus; unde subditur: Et resticula triginta cubitorum cingebat illud. Disciplina cœlestium præceptorum qua a voluptatibus religamur; unde: Funiculus triplex difficile rumpitur Eccl. 4., quia observatio mandatorum quæ in cordibus electorum fide, dilectione, spe supernæ retributionis firmata est, nullo potest obstaculo dissolvi. Resticula mare ambit, cum sacramentum baptismi quod accepimus, piis operibus munire studemus. Hæc triginta cubitorum est, quinquies enim seni triginta faciunt. Senario autem in quo Dominus hominem fecit, cum non esset, et refecit cum periisset, bona operatio nostra figuratur. Et sex per quinque multiplicantur, ut ad triginta perveniant, cum omnes corporis sensus divinis subjungantur imperiis. Aliter: ter deni faciunt triginta, et genus humanum post diluvium de progenie trium filiorum Nœ latitudinem totius orbis implevit. Sem quippe Asiam, Cham Africam, Japhet soboles Europam et insulas maris obtinuit. Et quia baptismi mysterium cum exsecutione operum et spe cœlestium cunctis erat nationibus ministrandum, resticula triginta cubitorum, mare in quo baptismus figurabatur, cingebat. Sed et hic dicendum, quod Dominus cum esset triginta annorum venit ad baptismum, qui quoniam suo baptismate quod tricenarius accepit baptismum nostrum consecravit, recte mare, quod nostrum baptismum figurabat, triginta cubitorum restis circumibat, ut significaretur dono illius qui baptismum sine peccato subiit, baptismum nobis in eum credentibus in remissionem peccatorum dedicari. Et sculptura. Cum prædictum sit, quod resticula triginta cubitorum mare circumierit, et nunc addatur quod sculptura hæc subter labium posita, decem cubitis ambierit, patet quia vas erat in modum phialæ expansum et diffusum, quod a triginta cubitis circuitus quos habebat in labio, usque ad decem est coactum. Sculptura autem histriata est quæ aliquas rerum historias imitatur. Unde per sculpturas histriatas quibus mare circumdatur exempla priorum temporum signantur, quæ nobis sunt intuenda, ut videamus quibus operibus ab initio sancti Deo placuerunt, qua obstinatione iniqui in sceleribus perduraverunt, quanta infelicitate reprobi perierunt. Quomodo in exordio nascentis sæculi Cain ob malitiam invidiæ damnatus, Abel justitiæ merito coronatus, Lamech ob adulterium et homicidium maledictus, Enoch ob gratiam pietatis ad paradisum reductus, Cham post diluvium ob impietatem detestatus, Sem et Japhet pro obsequio reverentiæ perpetua benedictione donati, Abraham fidei merito hæres divinæ promissionis effectus, cætera gentium multitudo pro infidelitate relicta. Adveniente quoque in carne Domino, Judæa pro perfidia repulsa, gentilitas gratia ad salutem reducta, et hujusmodi, quæ in utroque testamento solerter considerata studiosis prosunt. Ideo forsitan duo sunt ordines sculpturarum histriatarum in mari æneo, ut qui fonte baptismatis imbuti sunt, utriusque testamenti auscultent historias: ideo decem cubitorum erant in gyro, ut quoscunque in eisdem historiis deditos jussis cœlestibus obedire, et tota intentione ad superna præmia suspensos prospexerint, imitari contendant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Exodus 30:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Exodus 30:16Exodus 30Exodus 30:18 →