Exodus 33:13
Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
14Dixitque Dominus: Facies mea præcedet te, et requiem dabo tibi.
Cross References
Exodus 33:17Dixit autem Dominus ad Moysen: Et verbum istud, quod locutus es, faciam: invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine. + 33.17 Et teipsum novi, etc. AUG., quæst. 153. Quoniam scio te præ omnibus, etc. Nunquid Deus plus aliqua scit et aliqua minus? etc., usque ad sed diligentius requirendum est in prioribus Scripturæ partibus an vere sit ita.
Deuteronomy 9:26et orans dixi: Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et hæreditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Ægypto in manu forti.
2 Samuel 15:25Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum. + 15.25 Sadoc. Justus is gestat personam sanctorum, qui tempore passionis Domini corpore quidem discesserunt, verum dilectione separati non sunt.
Psalms 103:7Ab increpatione tua fugient; a voce tonitrui tui formidabunt. + 103.7 A voce tonitrui. ID. Per terribiles ventos siccabuntur aquæ; mali comminatione judicii timebunt. 1
Song of Solomon 1:7Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. + 1.7 Si ignoras. Quia sponsa dum auxilia præsentiæ Dei requireret in tribulationibus, ex persona infirmantium subjunxerat, Ne vagari incipiam: statim eamdem trepidationem illius sponsus imploratus benigna increpatione redarguit, secundum illud Evangelii, Modicæ fidei Matth. 14., quasi dicat, tu times in tribulatione a me deleri, et in fervore denigratam te conquereris: sed ego per tribulationes te pulchriorem efficere constitui. Quod si forte hoc ignoras, nec reminisceris quod nemo coronatur, nisi qui legitime certaverit, egredere a meo consortio. GREG., lib. XVI Moral, c. 21. Semetipsam cognoscit, quando animo inter peccatores posita, ad auctoris sui imaginem se conditam meminit et juxta perceptæ similitudinis ordinem incedit; quod si non cognoscit, egreditur a secreto cordis in exteriores concupiscentias, et ad latam viam ducta, sequitur exempla populorum. Dominus objurgans Ecclesiam paventem, admonet datæ sibi gratiæ adversus hostium insidias. Hædos tuos. Quia non juxta mandatorum meorum regulam, sed juxta tuos errores instituuntur. Juxta, in vestigiis pastorum novissima fies, non inter oves, sed hædos. Vel juxta, id est ut sis similis veris pastoribus, quia hypocritæ sequi bonos videntur viros.