Exodus 34:13
sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But ye shall destroy their altars, break their images, and cut down their groves:
In Context
12Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:
Cross References
Numbers 33:52disperdite cunctos habitatores terræ illius: confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate, + 33.52 Disperdite cunctos. Cum terram sanctam repromissionis per fidem ingredimur, simul cum idololatria etiam omnia vitia exstinguamus. Habitatores. Malignos spiritus, phantasmata vitiorum, cum suggestionibus suis; unde: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram Psal. 136..
Deuteronomy 7:25Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:
Deuteronomy 16:21Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui. + 16.21 Non plantabis. Occasionem idololatriæ amputat. Solebant enim gentes immolare, et in delubris statuas adorare. Lucum. ISID. Nemus, frondentes arbores infructuosæ, etc., usque ad nec permittit fictionem falsitatis vel erroris veritati catholicæ sociare.
Judges 2:2ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, sed aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam: cur hoc fecistis?
2 Kings 10:27et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
2 Kings 23:14Et contrivit statuas, et succidit lucos: replevitque loca eorum ossibus mortuorum.