Exodus 34:15
Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum: ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 23:32Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.
Exodus 34:12Cave ne umquam cum habitatoribus terræ illius jungas amicitias, quæ sint tibi in ruinam:
Leviticus 20:5ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
Numbers 25:1Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, + 25.1 Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur.
Deuteronomy 7:2tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis fœdus, nec misereberis earum,
Deuteronomy 31:18Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.