Exodus 35:10
Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And every wise hearted among you shall come, and make all that the LORD hath commanded;
In Context
9lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
Cross References
Exodus 28:3Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
Exodus 36:1Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt, et quæ præcepit Dominus. + 36.1 Fecit ergo Beseleel, etc. RAB., in Exod. Notandum quod non solum de tribu regali, etc., usque ad ad corporis sui unitatem voluit pertinere.
Exodus 40:1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: + 40.1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: Mense primo, etc. STRAB. Primus anni mensis ipse est Nisan, qui et Aprilis, in quo Judæi pascha celebrabant, et tabernaculum erectum est. Allegorice autem primus mensis signat initium gratiæ quando tabernaculum Dei, id est Ecclesia erecta est, cum Christus, scilicet crucifixus de latere suo produxit mysteria sanguinis et aquæ, quibus Ecclesia dedicatur et consecratur. Et notandum quia hic primus mensis secundi anni fuit: primus enim annus ante legem fuit, secundus annus sub gratia Evangelii, cui Dominus benedixit. Unde: Benedices coronæ anni benignitatis tuæ Psal. 64.. Annus enim benignitatis fuit, quo salus humani generis per humanitatem Christi apparuit: hoc ergo anno tabernaculum Dei erectum est, id est Ecclesia fundata et exaltata. RAB. in Exod., tom. 2. Primus annus omne tempus legis, etc., usque ad ut doctores Evangelii his utantur in confirmatione fidei.