Exodus 35:7
pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And rams’ skins dyed red, and badgers’ skins, and shittim wood,
In Context
8et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
Cross References
Exodus 26:14Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus. + 26.14 Facies et operimentum. STRAB. Primum erat operimentum cortinarum ex bysso, purpura et cocco; secundum sagorum undecim; tertium ex rubricatis pellibus arietum; postremum erat hyacinthinarum pellium. Cortinæ autem ita operiebant, ut ad latera descenderent, ad terram tamen non pertingerent; saga autem tectum et latera operiebant, et ad terram pertingebant. Pelles vero rubricatæ vel ianthinæ, tectum tantum operiebant, nec ad altera declinabant. De pellibus, etc. BED., ibid., cap. 4. Arietes sunt doctores, gregis Dominici duces. Unde: Afferte Domino, filii Dei, afferte, etc. Quasi, o angeli, huic officio mancipati, afferte Domino in cœlos imitatores apostolorum. Hinc quoque sexta mansio populi de Ægypto egressi helin, id est arietes, nominatur, in qua erant duodecim fontes et septuaginta palmæ, ut scilicet nomine et specie figuram apostolorum teneret. Rubricatis. ID., ibid. Rubricantur pelles arietum ad operiendum tectum tabernaculi, etc., usque ad ne inter pressuras deficiant, muniunt De ianthinis pellibus. ID., ibid. Hyacinthus cœlestis est coloris, etc., usque ad id est cœli vitam imitantes.