bible.software › Exodus › Exodus 4 › Exodus 4:3
Exodus 4:3
Dixitque Dominus: Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said, Cast it on the ground. And he cast it on the ground, and it became a serpent; and Moses fled from before it.
In Context
2Dixit ergo ad eum: Quid est quod tenes in manu tua? Respondit: Virga. + 4.2 Quid est quod, etc. GREG. Moses, Judaicus populus; virga, Divinitatis potestas; serpens, Christi mortalitas: quia enim per serpentem mors, per serpentem mortalitas signatur. Vel quia scriptum est Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes; et quia summa prudentia, id est Dei sapientia, incarnata est: recte ejus mortalitas in serpente figuratur. Unde Joan. 4: Sicut exaltavit Moses serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis. Moses virgam tenuit: quia Judaicus populus ante Redemptoris adventum in Dei potestate confisus est; in terram projecit, quia per patriarchas et prophetas Deum incarnandum nuntiavit; virga in colubrum vertitur, quia Christus Deus in se permanens, mortalis est in homine factus. Sed et Moses colubrum conspiciens pertimuit, et fugit, quia Judaicus populus dum Christum mortalem vidit, Deum credere expavit. Cui jubetur ut caudam teneat, quia populus qui modo credere recusat, in extrema corporis Dominici parte, id est, posteriore tempore Ecclesiæ, scilicet in fine mundi, sese ad fidem colliget; colubri caudam tenens, quia eum quem mortalem ante despexerat, in ultima parte Ecclesiæ Redemptorem suum confitebitur. Mox serpens in virgam redit, quia ut Judaicus populus in Christum crediderit, mox ad judicium in potestate divinitatis suæ apparebit: ut jam serpens virga sit: quia qui in terra homo despectus est, de cœlo veniens super angelos videbitur Deus. ISID. Serpens persuasit homini mortem. Mors ergo a serpente; virga in serpente, Christus in morte. Expavit Moses et fugit: mortuo enim Christo expaverunt discipuli a spe in qua fuerunt recedentes. Apprehendit caudam, id est posteriora, et factus est virga: quia primo occisus, postea patratis omnibus, ad id quod fuerat resurgendo reversus est, ubi per vitam morte consumpta, nihil in eo serpentis apparuit. Vel cauda serpentis, finis sæculi, quia sic mortalitas Ecclesiæ per lubrica tempora volvitur; alii eunt, alii veniunt per mortem, tanquam per serpentem, per quem mors seminata est: sed in fine sæculi, tanquam cauda, redimus ad manum Dei, et apprehensi reparabimur, et novissima inimica morte destructa, resurgentes in dextera Dei virga regni erimus.
4Dixitque Dominus: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
Read all of Exodus 4
Cross References
Exodus 4:17Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
Exodus 7:10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut præceperat Dominus: tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quæ versa est in colubrum. + 7.10 Tulitque Aaron, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Tulitque virgam coram Pharaone, etc., usque ad: Ero mors tua, o mors, etc. Quæ versa est in colubrum. Lex Mosi quasi insipida erat ut virga, sed versa in colubrum, id est in spiritualem intelligentiam, potabilis effecta est et delectabilis.
This Verse In Other Editions
Study Exodus 4:3