Exodus 7:24
Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent: non enim poterant bibere de aqua fluminis. + 7.24 Foderunt autem, etc. Quia gentilitas confusa de meditatione sæcularis philosophiæ, cum videt nihil vitale nec salubre esse in illa, studet investigando circumquaque quærens haustum sapientiæ, nec invenit, donec perveniat ad eum qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat Joan. 7..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
25Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.