The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 1 › Hiezechielis Prophetæ 1:18

Hiezechielis Prophetæ 1:18

Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus: et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

As for their rings, they were so high that they were dreadful; and their rings were full of eyes round about them four.

In Context

17Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.

19Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotæ juxta ea: et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotæ.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 1

Cross References

Job 37:22Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.

Psalms 97:2Notum fecit Dominus salutare suum; in conspectu gentium revelavit justitiam suam. + 97.2 Salutare... justitiam. AUG. Qui salvat et justificat. Revelavit. Futura sub velamine prædixerunt prophetæ: sed velamen ablatum est, cum veritas de terra orta est. 1

Isaiah 55:9Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

Zechariah 4:10Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

Revelation 4:8Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas: et in circuitu, et intus plena sunt oculis: et requiem non habebant die ac nocte, dicentia: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est. + 4.8 Et quatuor animalia singula eorum habebant alas senas, ad hoc ut ista de Christo prædicarent in quibus bene instructi erant. Alas senas. Prima ala, lex naturalis; secunda, lex Moysi; tertia, prophetæ; quarta, Evangelium; quinta, institutiones apostolorum; sexta, quorumcunque decreta, ut Augusti, Gregorii, Ambrosii, per quos Ecclesia alta petit: et a quibus prædicatores accipiunt totius prædicationis fundamentum. Vel sex alæ cognitio operum Dei factorum sex diebus, quorum notitiam in altum sublevant qui in eis bene operantur. In circuitu et intus. Per litteram, simplices; per allegoriam, perfectiores ea animalia instruunt, et in medio et in finibus terræ illuminant. Plena sunt oculis. Quia se mundos servant et alios exemplo informant. Vel, plena sunt oculis intus, id est conscientia mundi: et in circuitu, id est in conspectu hominum irreprehensibiles. Qui venturus est. Filius corporaliter apparebit, tota Deitas fidelibus se suo modo manifestabit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 1:17Hiezechielis Prophetæ 1Hiezechielis Prophetæ 1:19 →