The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 1 › Hiezechielis Prophetæ 1:22

Hiezechielis Prophetæ 1:22

Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the likeness of the firmament upon the heads of the living creature was as the colour of the terrible crystal, stretched forth over their heads above.

In Context

21Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant: et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotæ sequentes ea, quia spiritus vitæ erat in rotis.

23Sub firmamento autem pennæ eorum rectæ alterius ad alterum: unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.

Read all of Hiezechielis Prophetæ 1

Cross References

Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.

Ezekiel 1:26Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni: et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.

Revelation 4:3Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis: et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinæ. + 4.3 Qui sedebat. Ubi tantum boni sunt, non est opus judicare, id est discernere; ubi boni et mali, ibi discretione opus est. Similis erat aspectui. Prius incognitus per carnem mundo apparuit, confringens inimicos, robur suis tribuens. Jaspidis et sardinis. Per colorem duorum lapidum, notat Deum et hominem. Smaragdinæ. Per colorem viridem smaragdi, qui color est aquaticus, baptismus intelligitur. Per ruborem ejusdem, dona Spiritus sancti in baptismo accepta, per quæ comburuntur peccata.

Revelation 21:11habentem claritatem Dei: et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum. + 21.11 Lumen. Ipsa Jerusalem cœlestis lucens pro modo suo, est similis Christo, qui fuit in proposito firmus, et lucens in virtutibus. Jaspidis. Durus est lapis hic, et viridis: sic Ecclesia nitet fide, et in ea firmata est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 1:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 1:21Hiezechielis Prophetæ 1Hiezechielis Prophetæ 1:23 →