Hiezechielis Prophetæ 1:8
Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus: et facies et pennas per quatuor partes habebant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 1
Cross References
Isaiah 6:6Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, + 6.6 De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.
Ezekiel 8:3Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.
Ezekiel 10:7Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis: qui accipiens egressus est.
Ezekiel 10:18Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.