Hiezechielis Prophetæ 10:1
Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 10
Cross References
Genesis 18:2Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. + 18.2 Tres viri. Tres viri Christi pronuntiant adventum, quem duo angeli comitantur, Moses secundum quosdam, et Elias; unus legislator, qui in lege adventum Domini indicavit: alter, qui in fine venturus est, secundum adventum Christi nuntiaturus, et Evangelium ejus prædicaturus. Unde transfigurato Domino in monte cum eo videntur. Tres vidit, et unum adoravit, Salvatorem scilicet ostendens, cujus adventum præstolabatur. Unde: Abraham vidit diem meum et gavisus est Joan. 8. Prævidit enim mysterium futuri sacramenti. Unde pedes eorum lavit, ut in fine mundi purificationem lavacri futuram monstraret; pedes enim novissima significant. Quos cum vidisset. GREG., lib. IX Moral., c. 51 Moraliter. Abraham tribus angelis occurrit, quia vir et dominus domus, scilicet spiritualis intellectus, debet in cognitione Trinitatis claustra carnis excedere, et quasi habitationis infimæ januam exire. Cura carnis, quam Sara significat, foris ad jactantiam non appareat, sed post tergum viri, id est, sub discretione spiritus, solis necessariis intenta, nesciat procaciter detegi, sed verecunde moderari. Ibid., lib. 28, c. 4. Abraham non potuisset angelos videre, hospitio suscipere et cibos adhibere, nisi corpus ex ære assumpsissent: non enim apparerent, non cibos sumerent, nisi solidum corpus ex cœlesti elemento haberent. Nec mirum quod modo angeli, modo Dominus vocantur, quia angeli vocantur, qui exterius ministrant, et Dominus ostenditur, qui eis interius imperat.
Genesis 18:22Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
Genesis 32:24mansit solus: et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
Exodus 24:10et viderunt Deum Israël: et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi cælum, cum serenum est. + 24.10 Sub pedibus. Deus non loco continetur, nec situ corporis membra ponit, sicut est nostri corporis sedere, et jacere, stare, et hujusmodi, quæ tantum corporis sunt. Deus autem spiritus est. Quod ergo se ostendit specie corporali, vel signis corporaliter expressis, non substantia ejus apparet, quæ est quod ipse est, sed assumptio formarum visibilium ejus omni potentiæ subjacet.
Joshua 6:2Dixitque Dominus ad Josue: Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
Psalms 68:17Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. + 68.17 Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat. 1