Hiezechielis Prophetæ 10:20
Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Quatuor vultus uni, et quatuor alæ uni: et similitudo manus hominis sub alis eorum.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 10
Cross References
1 Kings 6:29Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis cælaturis et torno: et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes. + 6.29 Sculpsit variis cœlaturis. BEDA, ibid., cap. 14. Sculpuntur parietes torno, etc., usque ad longo usu virtutum exercitata didicit. Et palmas. ID., ibid. Palmas facit, cum memoriam æternæ remunerationis sanctorum mentibus infigit, ut eo minus ab arcæ justitiæ cadant, quo mercedem justitiæ semper ante oculos habent. Et picturas varias. Facit picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes, cum omnes multifarias virtutum operationes fidelibus tribuit, viscera scilicet misericordiæ, benignitatem, humilitatem, patientiam, modestiam, etc., super omnia autem charitatem, quæ est vinculum perfectionis Col. 3.. Hæ virtutes, cum in tantam electis consuetudinem venerint, ut naturaliter insitæ videantur, quid aliud quam quia ut picturæ domus Domini prominentes de pariete exeunt? Quia verba et opera veritatis non adhuc ab aliis extrinsecus discunt, sed sibimet infixa radicitus parata semper ab intimis cordis, quæ sunt agenda vel docenda proferunt. Diximus autem quod pavimenti æqualitas, humilem concordiam fraternitatis significat: ubi cum sint Judæi vel gentes, barbari et Scythæ, liberi et servi, nobiles et ignobiles: cuncti se in Christo esse fratres, et eumdem patrem habere in cœlis gloriantur. Concordissima enim humilitas supernorum civium nulli dubia est. Texit ergo Salomon pavimentum domus auro in oraculo intrinsecus, et in templo extrinsecus: quia Christus angelos et animas justorum in cœlis, plenario dono perfectionis implevit, et peregrinantes in sæculo cives patriæ cœlestis, signaculo dilectionis æterno, a mortalium vilitate secrevit. Unde: In hoc cognoscent omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem Joan. 13..
Ezekiel 1:1Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
Ezekiel 1:22Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
Ezekiel 10:15Et elevata sunt cherubim: ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.