Hiezechielis Prophetæ 10:3
Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 10
Cross References
Exodus 25:18Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. + 25.18 Duos quoque cherubim, etc. ID. Propter societatem angelicæ pacis, quæ minus quam inter duos haberi non potest. Cherubim autem angelicam militiam significat: angeli vero summa concordia et quiete Christum contemplantur; unde versis ad invicem vultibus propitiatorium respiciunt, quia illam beatitudinem se habere Dei gratia intelligunt. GREG., hom. 6 in Ezech. Duo cherubim, qui plenitudo scientiæ dicuntur, etc., usque ad si aliud promitteret quod aliud negaret. BEDA, ibid. Numero singulari cherub, plurali autem cherubim dicitur, etc., usque ad bene expansis alis ad volandum aptatis designantur.
Ezekiel 9:3Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus: et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis: