Hiezechielis Prophetæ 11:16
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris: ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 11
Cross References
Leviticus 26:44Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum, + 26.44 Attamen etiam cum essent in terra hostili. Bene in fine capituli blanditur, et quos minis terruerat promissis consolatur. Non penitus. Cæcitas ex parte contingit in Isræl, donec plenitudo gentium subintraret; et cætera I Tim. 2.. Nec sic despexi. Qui salutem omnium volo: ideo post tantas iniquitates, etiam Judæorum reliquias salvo.
Deuteronomy 30:3reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
Psalms 90:1Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cæli commorabitur. + 90.1 Laus cantici. Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur. 1
Psalms 91:9tu autem Altissimus in æternum, Domine. + 91.9 Tu autem Altissimus. AUG. Exspectas desuper ex æterno, etc., usque ad non longanimis, ex verbo æternus. 1
Isaiah 4:5Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio. + 4.5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.