Hiezechielis Prophetæ 11:8
Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Ye have feared the sword; and I will bring a sword upon you, saith the Lord GOD.
In Context
9Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 11
Cross References
Job 3:25quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit. + 3.25 Quia timor. Flent enim, quia deseri se timent: et ne pia percussio non sit disciplinæ, sed vindictæ, unde: Quis novit potestatem iræ tuæ? Psal. 89. Aliquando enim est gratia quam dicimus iram, et aliquando ira quam dicimus gratiam, unde necesse est ut in omnibus timeatur; in prosperis, ut non sint sibi data ad majorem excæcationem, non ad consolationem, ut bonis solet fieri, ne sit in adversis initium pœnæ.
Proverbs 10:24Quod timet impius veniet super eum; desiderium suum justus dabitur. + 10.24 Quod timet impius, veniet super. De illo impio dicit, etc., usque ad quod corde tenent, adveniet.
Isaiah 30:16et dixistis: Nequaquam, sed ad equos fugiemus: ideo fugietis; et: Super veloces ascendemus: ideo velociores erunt qui persequentur vos.
Jeremiah 38:19Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam: Sollicitus sum propter Judæos qui transfugerunt ad Chaldæos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
Jeremiah 42:16gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Ægypti: et fames, pro qua estis solliciti, adhærebit vobis in Ægypto, et ibi moriemini.
Jeremiah 44:12Et assumam reliquias Judæ, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Ægypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Ægypti: cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum: in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.