The Bible Software
bible.software › Hiezechielis Prophetæ › Hiezechielis Prophetæ 12 › Hiezechielis Prophetæ 12:20

Hiezechielis Prophetæ 12:20

Et civitates quæ nunc habitantur, desolatæ erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the cities that are inhabited shall be laid waste, and the land shall be desolate; and ye shall know that I am the LORD.

In Context

19Et dices ad populum terræ: Hæc dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël: Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent: ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.

21Et factus est sermo Domini ad me, dicens:

Read all of Hiezechielis Prophetæ 12

Cross References

Leviticus 26:31in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum. + 26.31 Urbes vestras. Ad litteram vel libros prophetarum, in quibus sanctitatis fructum non inveniunt.

Isaiah 3:26Et mœrebunt atque lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit.] + 3.26 Et mœrebunt atque. Quicunque locum suum diabolo dederit, et cor suum omni custodia non servaverit, lugebunt portæ ejus, et absente sponso, semper in luctu erit, et corruens in pulvere sedebit. Lugebunt portæ ejus, et desolata in terra sedebit. Metonomicos, judices, reges, principes qui solebant sedere in porta.

Isaiah 24:3Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc.

Isaiah 64:10Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. + 64.10 Sion deserta. Sion et Jerusalem in hoc loco idem significant, templum, scilicet, et civitatem, ubi quondam specula virtutum et visio pacis. Sed postquam populus Judæorum negavit regem suum, et addidit illud: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19., Jerusalem deserta est a Deo: unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.; et illud, Surgite eamus hinc Joan. 14.. Et in templo, auditæ sunt voces sicut dicit ecclesiastica historia: Transeamus ab his sedibus.

Jeremiah 4:23Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili; et cælos, et non erat lux in eis. + 4.23 Aspexi terram. Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur et pœnitentiam agat, ut non sustineat quæ formidat. Quidquid secundum historiam de Judæa et Jerusalem dicitur, ad Ecclesiam Dei referamus: quæ cum Deum offenderit, et vitiis et persecutione vastata fuerit, ubi quondam virtutum cohors et lætitia, ibi multitudo peccatorum et mœror versetur.

Jeremiah 16:9Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. + 16.9 Ecce ego auferam. Sic quoque peccanti Ecclesiæ aufert Deus omne gaudium et omnem lætitiam. De quo dicitur: Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete Philip. 4..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Hiezechielis Prophetæ 12:20

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Hiezechielis Prophetæ 12:19Hiezechielis Prophetæ 12Hiezechielis Prophetæ 12:21 →