Hiezechielis Prophetæ 13:17
Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quæ prophetant de corde suo: et vaticinare super eas,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 13
Cross References
Judges 4:4Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quæ judicabat populum in illo tempore. + 4.4 Erat. ADAM., hom. 5. Secundum Apostolum, etc., usque ad quia confert hanc gratiam mentis puritas, non sexus diversitas. Debbora. Apis vel loquela, quæ prophetam significat; quæ suaves cœlestis doctrinæ favos, et dulcia divini eloquii mella componit. Unde: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel et favum ori meo! Psal. CXVIII. Et alibi: Judicia Domini, dicit propheta, pretiosa esse super aurum et lapidem pretiosum nimis, et dulciora super mel et favum. Ibid. 10.
Isaiah 3:16[Et dixit Dominus: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant; + 3.16 Pro eo quod elevatæ. Hoc ad uxores Scribarum et Pharisæorum præcipue, et ad alias quoque potest referri: ob quarum delicias et luxum viri earum pauperes exspoliabant. Ne se ergo immunes existimarent a peccato, dicit Dominus: Pro eo, etc.
Ezekiel 4:3Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem: et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israël.
Ezekiel 20:46[Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
Luke 2:36Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser: hæc processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. + 2.36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.
Revelation 2:20Sed habeo adversus te pauca: quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis. + 2.20 Fornicari. Fornicatio dicitur quadriformis in animo, Si videris mulierem ad concupiscendam eam Matth. 5., etc. In actu ipso, in amore terrenorum, in cultu idolorum.