Hiezechielis Prophetæ 14:23
Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum: et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quæ feci in ea, ait Dominus Deus.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 14
Cross References
Leviticus 26:40donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus prævaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
Deuteronomy 8:2Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quæ in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non. + 8.2 Quadraginta annis. Ideo enim per quadraginta annos permisit eos affligi, ut cognoscerent quantæ fragilitatis essent. Ut affligeret te. AUG., quæst. 13. Hic apertius dictum est, etc., usque ad quod si dixisset, intelligendum erat, cognita faceret.
Job 33:27Respiciet homines, et dicet: Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
Jeremiah 7:17Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem? + 7.17 Nonne vides. Ne putemus crudelem Deum: qui nec rogari patiatur, causam reddit quare non audiat, Nonne vides?
Ezekiel 7:27Rex lugebit, et princeps induetur mœrore, et manus populi terræ conturbabuntur: secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
Ezekiel 9:8Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio: Heu ! heu ! heu ! Domine Deus: ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem?