Hiezechielis Prophetæ 14:9
Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et portabunt iniquitatem suam: juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetæ erit:
Read all of Hiezechielis Prophetæ 14
Cross References
1 Kings 22:20et ait Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
Job 12:16Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur. + 12.16 Apud ipsum est fortitudo. In verbis prioribus quibus ait, etc., usque ad electis in regno qualiter sit sapientia patris judicabit. Novit et decipientem et eum qui decipitur. Ibid. Novit decipientem, etc., usque ad aliquando ad ultionis initium fieri solet.
Isaiah 5:25Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum: et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. + 5.25 Ideo iratus. ID. Notandum quod non exprobrat idololatriam et cætera peccata, sed quod abjecerunt legem Evangelii, et blasphemaverunt sanctum sermonem Domini: qui iratus fuerat contra principes et potentes, qui erant sapientes sibi et munera sequentes; quos devoravit lingua ignis, ut potentes potenter tormenta patiantur. Iratus est. ID. Non quod humanis subjaceat passionibus; sed qui delinquimus, nisi Dominum irascentem audierimus, non timemus. Et percussit, etc. Futura quasi præterita dicit prophetali certitudine.
Isaiah 9:17Propter hoc super adolescentulis ejus non lætabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur: quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isaiah 10:4ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
Isaiah 66:4Unde et ego eligam illusiones eorum, et quæ timebant adducam eis; quia vocavi, et non erat qui responderet; locutus sum, et non audierunt; feceruntque malum in oculis meis, et quæ nolui elegerunt. + 66.4 Et quæ timebant. Romanos; unde: Venient Romani, et tollent nostrum locum et Gentem Joan. 11.. Vel famem, pestem, captivitatem.