Hiezechielis Prophetæ 16:19
Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis: et factum est, ait Dominus Deus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Deuteronomy 32:14butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan: et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.] + 32.14 Filiorum. Basan regio est quæ pecoribus abundat propter pascua: unde Rubenitis et Gaditis et dimidiæ tribui Manasse tradita est, quia pecora multa habebant. Et hircos. Qui pœnitentes significant, quia pro peccato offerebantur. Non satis est fidelibus dona virtutum percipere, nisi studeant pro commissis pœnitere. Unde: Amplius lava me ab iniquitate mea Psal. 50.. Hircos vocat qui exemplo suo aliis ministrant pœnitentiæ opera, quamvis non commiserint gravia: deflent enim cogitationum peccata tanquam facta. Cum medulla tritici. Corporis Christi; unde: Nisi granum frumenti cadens in terram, etc. Joan. 12..
Ezekiel 7:20Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
Hosea 2:8Et hæc nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quæ fecerunt Baal.