Hiezechielis Prophetæ 16:30
In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldæis, et nec sic satiata es.
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Proverbs 7:21Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
Isaiah 1:3Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. + 1.3 Cognovit bos, etc. ID., ibid. Unde: Non arabis in vitulo simul et asino Deut. 22.. Sicut Ebion, etc., usque ad cui dicitur: Venite ad me, qui laboratis et onerati estis. Asinus. Gentilis vel conversus lascivus, ante immundus, peccatis oneratus, qui incarnationem Christi credidit, qui natus statim reclinatus est in præsepio, ut carnis suæ freno reficeret universos. Isræl. HIER., uti supra. Scribæ et Pharisæi clavem scientiæ et legis habentes. Unde Isræl, Deum videntes, appellati sunt. Non cognovit me. Cujus scilicet diem vidit Abraham et lætatus est Joan. 8.; cujus adventum chorus Prophetarum exspectando vaticinatus est.
Jeremiah 2:12Obstupescite, cæli, super hoc, et portæ ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus. + 2.12 Obstupescite, cœli. ID. LXX: Obstupuit cœlum, etc., usque ad et tam cœli quam cœlum eodem dicuntur nomine, ut Thebæ, Athenæ.
Jeremiah 3:3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. + 3.3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.
Hosea 9:1[Noli lætari, Israël; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.