Hiezechielis Prophetæ 16:37
ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas: et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Jeremiah 4:30Tu autem vastata, quid facies? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui; animam tuam quærent. + 4.30 Tu autem vastata. HIER. Hoc idem dicendum contra eos, qui conjugales affectus, et veræ fidei pudicitiam perdiderunt. Cum vestieris. Hæc enim et tuis amatoribus præparas, et lectus angustus utrumque capere non potest. Nec Deus ornamenta suscipit, quibus ante amatoribus tuis placuisti.
Jeremiah 13:26Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua: + 13.26 Nudavi. ID. Rogemus Christum, ut nec in præsenti, nec in futuro revelet posteriora nostra, sed deleat iniquitates nostras, et scelera nostra apparere non sinat.
Lamentations 1:8Heth Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Ezekiel 23:9Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
Hosea 2:3ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suæ, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
Hosea 8:10Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.