Hiezechielis Prophetæ 16:38
Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem: et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Read all of Hiezechielis Prophetæ 16
Cross References
Genesis 38:11Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui.
Exodus 21:12Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
Numbers 35:16Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. + 35.16 Reus, id est æternæ morti obnoxius; unde, Si quis scandalizaverit unum ex pusillis istis qui in me credunt, etc. Matth. 18.. Et alibi: Omnis qui oderit fratrem suum, homicida est, nec habet vitam æternam I Joan. 3. Hic secundum Exodum ab altari jubetur avelli Exod. 21., quia indignus sacramentis Dominicis a participatione sacri altaris removetur, nec revocatur ad veniam nisi per condignam pœnitentiam.
Numbers 35:18Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
Numbers 35:31Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
Deuteronomy 22:24educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.